- ALLOCUTIONES Sponsales
- ALLOCUTIONES Sponsalesdicebantur olim Epithalamia; quibus Sponsos ipsos Auctor alloquebatur. Cuiusmodi est illud Gallieni apud Trebellium Pollionem in Gallienis, c. 11. de quo ita hic auctor: Fuit Gallienus --- oratione, poemate atque omnibus arlibus clarus. Huius est illud Epithalamium, quod inter centum Poetas praecipuum fun. Nam quum fratrum suorum silios coniugaret, et omnes Poetae Graeci Latinique Epithalamia dixissent, idque per dies plurimos, quum ille manus Sponsorum teneret, ut quidam dicunt, saepius (Salmas. legit exceptus, nempe conviviô nuptiali) ita dixisse fertur,Ite, ait, ô pueri pariter sudate medulisOnmibus inter vos, non murmura vestra columbae,Brachia non bederae, non vincant oscula conchae:Talc et illud, quod in vetustissimo codice Epigrammatum nondum cditorum repcrit idem Salmas. Abiti cuiusdam, sub titulo Sponsalis allocutionis, ad hunc modum:ABITI ALLOCUTIO SPONSALIS.Linea constriclo de pectore vincula solve;Et Domino te crede tuo: nec candida laedas,In quibus ora vide, vel ne contacta repugnes.Est in nocte timor, non est in nocte periclum,Nec volo contendas, vinces, cum viccrit ille.Sed Sponsam tautum alloquitur hic Avitus, Gallienus Sponsum et Sponsam, Vide Salmas. ad Pollionem loc. cit. te supra Adlocutio.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.